History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Ex his naves praebebant Chii, Lesbii, Corcyraei; ceteri,
61
vero peditatum et pecunias. Atque hi erant utrorumque socii et apparatus ad bellum.
Lacedaemonii vero post res Plataeis gestas continuo nuntiis missis circa Peloponnesum et agrum socialem, qui extra erat, imperabant civitatibus, ut pararent exercitum, et ree necessarias; quemadmodum parare deceret ad expeditionem faciendam extra fines suos, quippe ut irruptionem in Atticam facturi.
Ubi autem res quibusque paratae essent ad praestitutam diem, coibant ex singulis civitatibus duae partes ad Isthmum.