History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Ex his Corinthii, Megarenses, Sicyonii, Pellenenses, Elei, Ampraciotae, Leucadii praebebant classem; equitatum Boeoti, Phocenses, Locri; ceterae vero civitates peditatum praebebant. Atque hi quidem erant Lacedaemoniorum socii.
Atheniensium vero Chii, Lesbii, Plataeenses, Messenii, qui Naupactum incolebant, Acarnanum plerique, Corcyraei, Zacynthii, et aliae civitates, quae inter tot nationes erant’ vectigales: Caria, quae ad mare est sita, Dorienses Caribus finitimi, Ionia, Hellespontus, Thraciae urbes, et insularum quotquot intra Peleponnesum et Cietam ad solem orientem vergunt, et ceterae omnes Cyclades exceptis Melo et Thera.
Ex his naves praebebant Chii, Lesbii, Corcyraei; ceteri,
Atque hi erant utrorumque socii et apparatus ad bellum.
Lacedaemonii vero post res Plataeis gestas continuo nuntiis missis circa Peloponnesum et agrum socialem, qui extra erat, imperabant civitatibus, ut pararent exercitum, et ree necessarias; quemadmodum parare deceret ad expeditionem faciendam extra fines suos, quippe ut irruptionem in Atticam facturi.