History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Praeterea Lacedaemonii, qui sociis praesunt, suae gloriae causa plerosque in hoc periculum invitos adducunt; non enim temptassent, postquam longe inferiores discesserunt, rursus navale proelium committere.

Illorum igitur audaciam ne formidetis. Multo enim vos majorem illis terrorem atque certiorem incutitis, tum quia eos jam ante vicistis, tura eliam quia putant vos contra se non staturos, nisi facinus aliquod maxime memorabile facere decreveritis.

Nam adversarii, qui numero sunt superiores, ut isti, viribus magis quam consilio freti hostem invadunt; qui vero sunt copiis longe inferiores, et qui simul non coguntur, magnam quandam animi firmitatem habentes adversus hostem ire audent. Quae quum isti considerent, magis nos formidant ob id, quod praeter rationem facimus, quam ob

95
justum apparatum.