History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« Superior quidem navalis pugna, viri Peloponnesii , siquis vestrum jam ob eam de instante timet, non praebet justum argumentum, ut vos terreat;

nam et apparatu fuit inferior, quemadmodum scitis, nec ad navale prcelium potius, quam ad terrestrem expeditionem navigabamus ; accidit etiam, ut a fortuna nobis non pauca adversarentur, et utique aliquid etiam rerum nauticarum imperitia nos tunc primum praelii navalis periculum facientes fefellit.

Itaque non per nostram ignaviam stetit, ut superaremur, neque convenit animos, qui per vim superati non sunt, et qui rationes aliquas habent, quas adversariis objiciant, calamitatis eventu debilitari, sed existimare, usu venire, ut rebus quidem fortuitis homines fallantur, sed eosdem semper animis fortes recte haberi, neque merito eos, qui, quum fortitudo adsit, imperitiam exhibent, ignavos in aliqua re videri.

Vos autem non tantum propter imperitiam estis inferiores, quantum propter audaciam superiores. Istorum vero scientia, quam maxime formidatis, si cum fortitudine sit conjuncta, memor etiam erit 111 periculis peragere ea, quae didicit; sed sine animi generositate nulla ars adversus pericula valet. Metus enim memoriam excutit, ars vero sine fortitudine nihil prodest.

Ergo majori illorum experientiae majo-rem audaciam opponite, timori vero propter cladem orto il-

94
lud, quod imparatos tunc vos offenderunt,

Adest vobis autem insuper multitudo navium et quod praesentibus gravis armaturae militibus in regione socia navale proelium estis commissuri; plerumque vero victoria penes illos est, qui sunt et numero superiores et melius instructi.