History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Hoc) autem Rhium Atheniensibus erat amicum; alterum vero Rhium, quod est in Peloponneso, est e regione; maris autem intervallo stadiorum ferme septem alterum ab altero distat, et hoc est Crisaei sinus os.

Peloponnesii igitur ad Rhium Achaicum, quod a Panormo non multum aberat, in quo erant pedestres eorum copiae, et ipsi, postquam et Athenienses conspexerunt, cum septem et septuaginta navibus appulsi castra posuerunt.

Et per sex quidem septemve dies adversas stationes habebant, praelium navale meditantes ac praeparantes, eo consilio hi quidem, ne extra haec Rliia in latum mare eveherentur, superiorem cladem timentes, illi vero, ne in angustias intrarent, quia existimabant pro illis esse, si committeretur praelium in angustiis.

Deinde Cnemus et Brasidas, ceterique Peloponnesiorum duces, quum praelium navale primo quoque tempore committere vellent, priusquam nova classis Athenis missa istis subsidio veniret, primum milites convocarunt, quumque multos eorum propter superiorem cladem territos et non promptos animo animadverterent, adhortati eos sunt et dixerunt talia :

« Superior quidem navalis pugna, viri Peloponnesii , siquis vestrum jam ob eam de instante timet, non praebet justum argumentum, ut vos terreat;

nam et apparatu fuit inferior, quemadmodum scitis, nec ad navale prcelium potius, quam ad terrestrem expeditionem navigabamus ; accidit etiam, ut a fortuna nobis non pauca adversarentur, et utique aliquid etiam rerum nauticarum imperitia nos tunc primum praelii navalis periculum facientes fefellit.

Itaque non per nostram ignaviam stetit, ut superaremur, neque convenit animos, qui per vim superati non sunt, et qui rationes aliquas habent, quas adversariis objiciant, calamitatis eventu debilitari, sed existimare, usu venire, ut rebus quidem fortuitis homines fallantur, sed eosdem semper animis fortes recte haberi, neque merito eos, qui, quum fortitudo adsit, imperitiam exhibent, ignavos in aliqua re videri.