History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Sed quum effusa fuga barbari ferrentur, eos ad se recipiebant, castrisque junctis in loco per diem quiescebant, quum Stratii iis ad manus non venirent, quia ceterorum Acarnanum auxilia ad ipsos nondum convenerant, sed hostem fundis eminus lacesserent , et ad inopiam consilii compellerent; nec enim sine gravis armaturae militibus loco sese movere poterant. Acarnanes autem hoc pugnae genere excellere existimantur.