History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Et Graeci quidem servatis ordinibus et caute procedebant, donec in opportuno loco castra posuerunt ; Chaones vero, qui suis ipsorum viribus confiderent et ab illius continentis incolis bellicosissimi esse judicarentur, neque castris locum capere sustinuerunt, et impetu cura ceteris barbaris lati, urbem vel ipso clamore se capturos, atque hoc facinus sibi tributum iri existimarunt.

Stratii vero, cum cos adhuc accedentes vidissent, et I existimassent, si eos a celeris sejunctos superassent, Graecos non amplius pariter ad se accessuros, in locis urbi circumjectis insidias ante collocant, et postquam illi prope aderant, ex urbe pariter et ex insidiis prosilientes impressinuem faciunt.

Atque timore perculsi, Chaones

91
multi caeduntur, ceterique barbari, postquam eos cedentes animadverterunt, ne ipsi quidem amplius restiterunt sed in fugam se conjecerunt.

Neutrum autem Graecorum agmen hanc pugnam sensit, propterea quod illi longius processissent, eosque Graeci ideo properare crederent , ut locum castris caperent.