History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Lacedaemonii voro illorum verbis adducti Cnemum, qui classis praetor adhuc erat, et gravis armaturae milites cum paucis navibus e vestigio mittunt, nuntiis autem circummissis imperarunt sociis, ut classem' expedirent et primo quoque tempore Leucadem venirent.
Corinthii autem potissimum Ampraciolis colonis suis studiose favebant; et Corinthiorum quidem classis et Sicyoniorum et oppidorum in illa regione sitorum instruebatur, Leucadiorum autem et Anactoriorum et Ampraciotaruni jam ante eo profecta ad Leucada mansit.
Cneraus vero et mille gravis armaturae milites, quos secum ducebat, postquam mare trajecerunt clam Phormione, qui viginli navibus Atticis praeerat, quae circa Naupactum in praesidio erant, se confestim ad expeditionem itinere terrestri faciendam parare coeperunt.
Lique praesto erant ex Graecis quidem Ampraciotae et Leucadii et Anactorii et mille Peloponnesii, quos ipse secum adduxerat, ex barbaris vero mille Cliaones, qui regio dominatu non regebantur, quibus praeerant annuum magistratum gerentes e principali familia Pltolyus et Nicanor; cum Chaonibus vero militabant et Thesproti, qui et ipsi dominatu regio non gubernabantur.
Molossos vero ducebat et Atinlanas Saby-linthus, Tharypis regis adhuc pupilli tutelam gerens, et Parauaeos Oroedus rex. Mille etiam Orestae, permissu Antiochi, qui rex ipsorum erat, cum Parauaeis et Oroedo ad eandem militiam proficiscebantur.
Miserat etiam Perdiccas clam Atheniensibus mille Macedonas, qui postea supervenerunt.