History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Utrique autem nihil parvum animis versabant, sed totis viribus in hoc bellum incumbebant, idque non injuria. Omnes enim mortales rerum initia ardentius capessere solent ; tunc vero etiam magna juventutis copia, quae in Peloponneso , magna item, quae Athenis erat, propter rerum imperitiam non invita bellum suscipiebat, et reliqua Graecia tota animis erat erecta, quum primae civitates concurrerent.
Multa quoque oracula ferebantur, multa vates canebant, tam in iis civitatibus, quae bellum erant gesturae, quam in aliis.
Praeterea Delus etiam paulo ante haeo tremuit, quae nunquam antea post Graecorum memoriam mola fuerat. Haec autem et dicebantur et videbantur esse rerum futurarum prodigia. Et, si qua alia hujusmodi signa forte contigissent, omnia conquirebantur.
Hominum autem benivolentia longe major ad Lacedaemonios inclinabat, praecipue quod illi Graeciam a se in libertatem vindicari praedicarant. Et pro se quisque et privati et civitates omni ope nitebantur, si quo modo illos aut verbis aut factis adjuvare possent; et in eo singuli moram rebus gerendis allatam arbitrabantur, si ipsi rebus non interessent.
Ea erat indignatio, qua plerique in Athenienses ferebantur, alii quod eorum imperio se liberari cupiebant, alii quod metuebant, ne illorum Imperio parere cogerentur.
Hoc igitur apparatu atque his animis ad bellum· utrique concitati ferebantur; civitates autem utrisque ha: sociae erant, quum bellum gerere coeperunt.
Lacedaemoniorum fuere socii omnes Peloponnesii, qui sunt intra Isthmum, praeter Argivos, et Achaeos; (his enim amicitia cum utrisque intercedebat; primo autem soli ex Achaeis Pellenenses in bello gerendo aderant, deinde postea et ceteri omnes); extra Peloponnesum autem Megarenses, Pho censes, Locri, Boeoti, Ampraciotae, Leucadii, Anactorii.