History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Tunc vero levis armaturae milites, qui Spartoli erant, quum hoc vidissent, tum recentium copiarum accessione magis confirmati, tum etiam quod antea victi non essent, cum Chalcidensium equitatu et subsidiariis Athenienses iterum invadunt; et hi se recipiunt ad duas cohortes, quas ad impedimenta reliquerant.
Quoties autem Athenienses armis infestis eos petebant, illi recedebant; recedentibus vero instabant et tela conjiciebant. Et Chalcidensium equites adequitantes, qua commodum videretur, impressionem faciebant, et hi praecipue Athenienses perculsos in fugam verterunt, et longe sunt persecuti.
Atque Athenienses quidem fuga Potidaeam se receperunt, posteaque, snorum cadaveribus fide publica interposita receptis, cum copiarum reliquiis Athenas reverterunt ; ex eorum autem numero quadringenti et triginta perierant, et duces omnes. Chalcidenses vero et Bottinei tropaeum statuerunt, susceptisque suorum cadaveribus in suas quique urbes discesserunt.
Eadem aestate non multo post haec Ampraciotae et Chaones cupientes totam Acarnaniam subigere et ab Atheniensibus alienare Lacedaemoniis persuaserunt, ut classem ex sociis civitatibus pararent, et mille gravis armaturae milites in Acarnaniam mitterent; dicebant enim, illos, si cum navibus simul et peditatu secum venirent, quod Acarnanes, qui maritimam oram incolebant, copiis coactis opem suis ferre non possent, Acarnania facile potitos, Zacynthum etiam et Cephalleniam in suam potestatem redacturos , ut non amplius ita libera Atheniensibus circum Peloponnesum navigatio esset; quinetiam Naupacti capiendae spem esse.
Lacedaemonii voro illorum verbis adducti Cnemum, qui classis praetor adhuc erat, et gravis armaturae milites cum paucis navibus e vestigio mittunt, nuntiis autem circummissis imperarunt sociis, ut classem' expedirent et primo quoque tempore Leucadem venirent.