History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Et Chalcidensium gravis armatura , et cum illis nonnulli auxiliarii milites ab Atheniensibus vincuntor et in urbem sese recipiunt; equitatus vero Chalcidensium ac levis armatura vincunt Atheniensium equitatum et levem armaturam;
habebant autem aliquot non multos cetratos ex agro, qui Crusis appellatur. Quum autem finitum modo esset praelium, alia cetratorum manus Olyntlio subsidio venit.
Tunc vero levis armaturae milites, qui Spartoli erant, quum hoc vidissent, tum recentium copiarum accessione magis confirmati, tum etiam quod antea victi non essent, cum Chalcidensium equitatu et subsidiariis Athenienses iterum invadunt; et hi se recipiunt ad duas cohortes, quas ad impedimenta reliquerant.
Quoties autem Athenienses armis infestis eos petebant, illi recedebant; recedentibus vero instabant et tela conjiciebant. Et Chalcidensium equites adequitantes, qua commodum videretur, impressionem faciebant, et hi praecipue Athenienses perculsos in fugam verterunt, et longe sunt persecuti.