History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Eadem autem aestate, simul atque expeditio contra Plataeenses est suscepta, Athenienses cum duobus millibus ex ee ipsis militum gravis armaturae et ducentis equitibus bellum intulerunt Chalcidensibus, qui sunt in Thracia, et Bottiaeis, frumento jam maturo. His vero praeerat Xenophon Euripidis filius, cum duobus collegis.
Quum autem ad Spartolum Botticam copias duxissent, frumentum corruperunt. Videbatur autem etiam urbs in deditionem ventura quorundam civium opera, qui hoc moliebantur. Sed quum ii, qui haec nolebant, Olynthum ante misissent, gravis armaturae milites venerunt, et reliquus exercitus ad urbis custodiam; qui quum Spartolo adversus hostem prodiissct, Athenienses proelium ad ipsam urbem commiserunt.
Et Chalcidensium gravis armatura , et cum illis nonnulli auxiliarii milites ab Atheniensibus vincuntor et in urbem sese recipiunt; equitatus vero Chalcidensium ac levis armatura vincunt Atheniensium equitatum et levem armaturam;
habebant autem aliquot non multos cetratos ex agro, qui Crusis appellatur. Quum autem finitum modo esset praelium, alia cetratorum manus Olyntlio subsidio venit.