History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Hoc vero incendium et magnum exstitit, et minimum aberat, quin Plataeenses, quum cetera vitassent, absumeret; a multo enim intra spacio urbis accedere non licebat, et ventus si accessisset secundus ad flammam augendam, id quod adversarii sperabant, effugere non potuissent.

Nunc vero hoc etiam accidisse fertur, ut magna vis aquae de coelo cum tonitruis effusa flammam restingueret, et ita periculo finem factum esse.

Peloponnesii vero, cum hoc quoque conaln frustrati essent, quadam copiarum parte ibi relicta, [majore autem dimissa] muro urbem undique cingere coeperunt, ambitus spacio inter singulas civitates distributo. Fossa autem erat et interna et externa, ex qua lateres fecerunt.

Et postquam totum opus absolutum erat sub Arcturi ortum,, praesidio ad dimidii muri custodiam relicto (nam alterum dimidium Boeoti custodiebant) cum exercitu redierunt ei digressi in suas quique urbes se receperunt.