History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

eamquc injecto igne, cum sulphure et pice incenderunt. Tantaque flamma excitata est, quantam nullus unquam ad illud usque tempus manu quidem excitatam viderat. Nam in montibus quidem jam eilva arboribus vi ventorum inter se collisis sua sponte ignem flam-mamque ex hoc conceptam emisit.

Hoc vero incendium et magnum exstitit, et minimum aberat, quin Plataeenses, quum cetera vitassent, absumeret; a multo enim intra spacio urbis accedere non licebat, et ventus si accessisset secundus ad flammam augendam, id quod adversarii sperabant, effugere non potuissent.

Nunc vero hoc etiam accidisse fertur, ut magna vis aquae de coelo cum tonitruis effusa flammam restingueret, et ita periculo finem factum esse.

Peloponnesii vero, cum hoc quoque conaln frustrati essent, quadam copiarum parte ibi relicta, [majore autem dimissa] muro urbem undique cingere coeperunt, ambitus spacio inter singulas civitates distributo. Fossa autem erat et interna et externa, ex qua lateres fecerunt.

Et postquam totum opus absolutum erat sub Arcturi ortum,, praesidio ad dimidii muri custodiam relicto (nam alterum dimidium Boeoti custodiebant) cum exercitu redierunt ei digressi in suas quique urbes se receperunt.

Plataeenses vero liberos et uxores et natu maximos et hominum nullius usus multitudinem jam ante Athenas eiportarant; ipsi vero, qui relicti erant, obsidebantur numero quadringenti, Athenienses autem octoginta, et mulieres centum et decem, quae panem faciebant.

Tot erant universi, quum obsidionem

89
tolerare coeperunt, nec ullus alius aut servus aut liber in urbe erat. Hujusmodi igitur fuit obsidio contra Plataeenses instituta.