History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

In hoc autem aggeris opere septuaginta dies cum totidem noctibus conjunctos continenter consumebant, ita inter se opus quietis gratia partiti, ut alii quidem materiam congererent, alii vero somnum et cibum caperent; et Lacedaemonii, qui peregrinis singularumcivitatiu m militibus praeerant, in re praesentes ad opus urgebant.

Plataeenses vero aggerem extolli cernentes, quum murum ligneum composuissent suisque muris, qua agger excitabatur,.impoeuissent, alterum murum lateritium intra ligneum aedificarunt, materiam ex vicinis aedibus detrahentes.

Lignis autem intemexis materiam colligabant, ne ia altum succrescens aedificium infirmum esset Habebat autem munimenta objecta , quibus protegeretur, coria et centones, ut et qui iti opere erant occupati, et ligna ipsa nullis igniferis missilibus peterentur et in tuto essent.

Murus autem.in magnam altitudinem extollebatur, et agger non segnius ex. adverso contra ipsum surgebat. Et Plataeenses tale quiddam excogitant : interciso muro, qua agger ad.eum pertinebat, humum ex aggere in urbem importabant.