History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Archidamus igitur haec dixit; Plataeensium vero legati bis auditis in urbem redierunt ; quumque rem ad populum rettulissent, Arcbidamo responderunt :« Nihil a se eorum, quae ab ipso petebantur, sine Atheniensibus fieri posse. Suos quippe liberos, et conjuges apud illos esse; seque toti etiam civitati timere, ne post ipsorum discessum, Athenienses venirent, et illa non concederent , aut etiam Thebani, propterea quod pacto comprehensi essent de utrisque recipiendis, suam urbem rursus occupare conarentur. »

Ille vero eos bene sperare jubens , ad haec respondit:« Vos vero urbem et aedificia nobis Lacedaemoniis tradite, et fines agri demonstrate, et numerum vestrarum arborum, et quicquid aliud in numerum cadere potest; ipsi vero abite quocunque vultis, quamdiu bellum durarit. Ubi autem confectum fuerit, reddemus, quaecunque receperimus. Interea vero ut depositum servabimus, agrum colentes, et tributum pendentes, quod vobis suppetere possit. »

Illi vero his auditis in urbem redierunt, cumque his de rebus cum multitudine consultassent, responderunt: « Se velle conditiones sibi ab eo oblatas cum Atheniensibus prius communicare; et si illis persuadere possent, se ad luee facienda paratos esse. » Interea vero petebant, ut inducias secum faceret, et ab agro vastando sibi temperaret. Ille vero inducias fecit tot dierum, intra quot verisimile videbatur, responsum Athenis afferri posse, et ab agro vastando sibi temperavit.

Plataeenses vero legati ad Athenienses profecti, et agitato cum illis consilio, redierunt, haecque civitati retulerunt:

« Neque in superiore tempore, viri Plataeenses, ex quo societatem inivimus, Athenienses dicunt se passos esse nobis injuriam fieri, neque nunc passuros, sed pro viribus opem laturos; vobisque mandant, per jusjurandum, quod vestri patres jurarunt, ne quid novi in societate moliamini. »