History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Atque hi quidem interposita fide publica egressi abierunt in agrum Chalcidicum, et quo quisque poterat; Athenienses vero ducibus crimini dederunt , quod populi injussu compositionem fecissent (existimabant enim illos urbe potiri potuisse,, quemadmodum vellent), et postea colonos ex se Potidaeam miserunt eamque incoluerunt.
Atque haec quidem hac hieme sunt gesta, et secundus hujus belli annus finiebatur, quod Thucydides conscripsit.