History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Ambraciotae autem inimicitias cum Argivis primum propter servitutem sibi impositam susceperunt; postea vero in hoc bello hanc expeditionem fecerunt, exercitu ex suis militibus et Chaonibus et aliis quibusdam finitimis barbaris/collecto; et ad Argos profecti agrum quidem in sua potestate habebant, sed urbem aggressi quum expugnare non possent, domum redierunt, et alii ab aliis dirempti ad suam quique gentem reverterunt. Atque Iure quidem aestate ista snnt gesta.

Insequente autem hieme Atheftienses naves miserunt viginti et Phormionem ducem circa Peloponnesum, qui ex belli sede, quam Naupacti habebat, proficiscens, diligenter observabat, ne quis Cerintho et ex sinu Crisaro ena-

85
vigaret, neve eo intraret; alias autem sex in Cariam et Lyciam, et Melesandrum ducem, ut et pecunias ab istarum regionum incolis exigerent, neque permitterent, ut latrones Peloponnesii ex illis regionibus proficiscentes infestarent oneraria navigia ex Phaselide et Phoenice et ex illa continente proficiscentia.

Melesander autem cum exercitu et Atheniensium navibus advectorum et sociorum in Lyciam progressus , proelio superatus occidit, et partem copiarum amisit.

Eadem hieme Potidaeatse, quum diutius obsidionem tolerare non possent, et Peloponnesiorum irruptiones in Atticam factae nihilo magis Athenienses removerent, et res frumentaria defecisset, et alia multa praeterea pro necessario victu illic jam accidissent, quinetiam nonnulli mutuo se gu-slassent, ita demum in colloquium de deditione venerunt cum Atheniensium ducibus, quibus ea urbis obsidendae cura mandata erat, Xenophonte Euripidis et Hestiodoro Aristo-clidae et Phanomacho Callimachi filio.