History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Ambraciotae igitur progressu temporis Argivos uvbe pellunt ipsique retinent urbem.

Amphilochi vero, quum hoc accidisset, dediderunt sese Acarnanibus , et utrique Athenienses in auxilium advocarunt, qui Phormionem ducem et triginta naves ipsis miserunt. Quum autem Phormio eo pervenisset, Argos per vim ceperunt, et Ambraciotas in servitutem abstraxerunt, urbemque Amphilochi et Acarnanes communiter incoluerunt.