History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Ille vero his verbis adductus proficiscentes eos per Thraciam ad navigium, quo Hellespontum erant trajecturi , antequam id conscenderent, comprehendit, missis
Qui cum eo pervenissent, Athenienses veriti, ne Arieteus, si evasisset, in posterum plus etiam mali sibi (aceret, quia eum et antea rerum omnium, quae ad Potidaeam et in Thracia gestae erant, auctorem fuisse constabat, indemnatos et quaedam dicere volentes, omnes eodem die interfecerunt, et in profundas fossas dejecerunt, aequum esse censentes, eodem modo sibi prospicere, quo Lacedaemonii praeivissent, qui negotiatores Atheniensium et sociorum, quos ceperant in onerariis navibus circa Peloponnesum navigantes, interfecerant, et in profundas fossas dejecerant. Omnes enim hujus belli initio Lacedaemonii, quos in mari cepissent, ut hostes trucidabant , tam Atheniensium socios, quam eos, qui neutrorum partes sequebantur.