History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Quamvis autem in Sicilia rem infeliciter gessissent, et cum alium apparatum, tum etiam majorem classis partem amisissent, et in ipsa urbe seditione jam laborarent, tamen tres annos sustinebant et priores hostes, et Siculos, qui se illis adjunxerant, et praeterea etiam sociorum plerosque, qui defecerant, et, qui postea hostis accesserat, Cyrum, regis Persarum filium, qui pecunias Peloponnesiis ad classem praebebat, nec prius cesserunt, quam ipsi mutuis discordiis collisi conciderunt.

Tanta erant quae tunc Pericli adhuc superabant, et quorum ope ipse providebat se vel facili opera posse superiorem esse Peloponnesiis ipsis eo bello.

Lacedaemonii vero eorum que socii, eadem aestate cum centum navibus profecti sunt in insulam Zacynthum, quae jacet e regione Elidis; sunt autem Zacynthii Achaeorum ex Peloponneso coloni, et Atheniensium erant socii.

Vehebantur autem adversus illos Lacedaemoniorum mille gravis armaturae milites, et C nemus Spartanus, classis praefectus; exscensuque ex navibus in terram facto, magnam illius agri partem vastarunt. Cumque illi deditionem facere nollent, domum redierunt.