History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Unde cum multa alia, ut in ampla civitate et principatum obtinente, peccata sunt, tum etiam expeditio in Siciliam facta [quae] non tam judicii error erat de iis, contra quos proficiscerentur, quam eorum culpa, qui, quum copias misissent, non cognoscebant, quae porro suis profectis conducerent, sed propter privatas simultates de populi principatu et res, quae militiae gerebantur, debiliores reddebant, et de rebus domesticis primum inter se turbis agitati sunt.
Quamvis autem in Sicilia rem infeliciter gessissent, et cum alium apparatum, tum etiam majorem classis partem amisissent, et in ipsa urbe seditione jam laborarent, tamen tres annos sustinebant et priores hostes, et Siculos, qui se illis adjunxerant, et praeterea etiam sociorum plerosque, qui defecerant, et, qui postea hostis accesserat, Cyrum, regis Persarum filium, qui pecunias Peloponnesiis ad classem praebebat, nec prius cesserunt, quam ipsi mutuis discordiis collisi conciderunt.
Tanta erant quae tunc Pericli adhuc superabant, et quorum ope ipse providebat se vel facili opera posse superiorem esse Peloponnesiis ipsis eo bello.
Lacedaemonii vero eorum que socii, eadem aestate cum centum navibus profecti sunt in insulam Zacynthum, quae jacet e regione Elidis; sunt autem Zacynthii Achaeorum ex Peloponneso coloni, et Atheniensium erant socii.