History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Sciatis autem maximum nomen hanc urbem habere apud omnes mortales propterea, quod rebus adversis non cedat, plurimosque milites ac labores bello impenderit, eamque maxima potentia ad hoc usque tempus potitam esse, cujus apud posteros in aeternum , etiam si forte nunc damnum fiat (natura enim comparatum est, ut omnia decrescant), memoria relinquetur, quod Graeci plurimorum Graecorum imperium obtinuerimus, et gravissima bella, tum adversus universos, tum adversus singulos, sustinuerimus, urbemque rerum omnium copia
Quanqnam haec is quidem, qui segnes est, vituperabit, sed qui est agendi studiosus, ipse quoque armuhhilar; si quis vero non possideat, invidebit.
Ceterum ut invisi et graves in praesentia essent, omnibus contigit, quotquot alteri alteris imperare voluerunt; qui Tero maximarum rerum gratia suscipit invidiam, is quidem reele consulit. Odinm enim non diu durat, sed et praesens splendor et gloria in posteram perpetuo celebranda relinquitur.