History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« Vos vero neque ab hujusmodi civibus transversi agamini, neque mihi succensete cum quo vos et ipsi bellum gerendum censuistis, licet hostes bello illato fecerint ea, quas illos facturos esse verisimile erat, quia vos ipsis parere noluistis, accideritque praeter ea, quae exspectabamus, morbus hic, res profecto, quae una omnium spera superarit. Atque propter eam scio ex aliqua parte me in longe majora vestrum odia incurrisse, immerito, nisi etiam quum aliquid praeter vestram exspectationem feliciter gesseritis , mihi tribuetis.

Atque ferre oportet mala, quae a numinibus accidunt, necessario, quae ab hostibus, fortiter; haec enim et antea in hujus civitatis more posita erant; nunc vero videte ne apud vos prohibeantur.

Sciatis autem maximum nomen hanc urbem habere apud omnes mortales propterea, quod rebus adversis non cedat, plurimosque milites ac labores bello impenderit, eamque maxima potentia ad hoc usque tempus potitam esse, cujus apud posteros in aeternum , etiam si forte nunc damnum fiat (natura enim comparatum est, ut omnia decrescant), memoria relinquetur, quod Graeci plurimorum Graecorum imperium obtinuerimus, et gravissima bella, tum adversus universos, tum adversus singulos, sustinuerimus, urbemque rerum omnium copia

82
instructissimam et frequmtissamam incoluerimus.