History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Ille vero, quum ipsos praesentem rerum statum moleste ferre videret, omniaque facere, quae ipse exspeetabat, coacta concione (adhuc enim erat exercitus praetor), volebat iis fiduciam addere et ira ex animis sublata mitiores eos et metu vacuos reddere. Quamobrem in medium progressus hanc orationem habuit.
« Et exspectanti mihi ira inme vestra accidit (intelligo enim eausas), et propterea concionem coegi, ut vos commonefacerem et vobiscum expostularem, si quid vos haud recte vel mihi succensetis, vel rebus adversis ceditis.