History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Quum autem hic Atheniensium exercitus solvebat, Peloponnesios in Atticae ora maritima versantes reliquerunt.

Quumque ad Epidaurum Peloponnesi urbem pervenissent, magnam agri partem vastarunt, et adorti urbem, in spem quidem ejus expugnandae venerunt, non tamen ros ipsis successit.

Quum autem ab Epidauro solvissent, Troezenium et Ha-liensem et Hermionensem agrum vastarunt : haec autem omnia loca sunt in maritima Peloponnesi ora.

Hioc vero solventes, ad Prasias, agri Laconici oppidum maritimum, pervenerunt, ejusque agrum vastarunt et ipsum oppidum ceperunt ac diripuerunt.