History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Ducebat autem in navibus quatuor millia gravis armatura» militum Atheniensium, et trecentos equites in aliis navibus, quae equis vehendis erant aptae, quae ex vetustis navigiis tunc primum factae erant; ad eandem autem expeditionem et Chii et Lesbii cum quin quaginta navibus proficiscebantur.
Quum autem hic Atheniensium exercitus solvebat, Peloponnesios in Atticae ora maritima versantes reliquerunt.
Quumque ad Epidaurum Peloponnesi urbem pervenissent, magnam agri partem vastarunt, et adorti urbem, in spem quidem ejus expugnandae venerunt, non tamen ros ipsis successit.
Quum autem ab Epidauro solvissent, Troezenium et Ha-liensem et Hermionensem agrum vastarunt : haec autem omnia loca sunt in maritima Peloponnesi ora.
Hioc vero solventes, ad Prasias, agri Laconici oppidum maritimum, pervenerunt, ejusque agrum vastarunt et ipsum oppidum ceperunt ac diripuerunt.