History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Incidit igitur hominibus altercatio non pestem (λοιμόν) in isto carmine ab antiquis nominatam, sed famem (λιμόν); evicit autem in praesentia illud merito, pestilentiam significatam esse; homines enim ad mala, quae patiebantur, memoriam accommodabant. Si vero linquam aliud Doricum bellum post hoc incesserit, et famem esse contigerit, probabile est, puto, hoc modo eos canturos.
Oraculum etiam Lacedaemoniis redditum ab illis, qui hoc noverant, memorabatur, quum ipsis oraculum consulentibus, bellum-ne movendum esset, Deus respondit, ipsos fore victores, si bellum totis viribus gererent, seque ipsis opem laturum dixit