History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Illi tamen, qui evaserant, et eum, qui moriebatur, et eum, qui laborabat, magis miserabantur, tum quod hoc malum prius experti cognoscerent, tum etiam quod ipsi in tuto jam essent; bis enim eundem non corripiebat morbus, ita ut eum etiam interimeret. Et ab aliis beati censebantur, ipsique propter praesentem salutis insperatae laetitiam exsultantes quandam etiam in futurum levem spem habebant, se ne alio quidem morbo amplius unquam absumptum iri.
Pressit eos autem magis etiam praeter laborem, quo jam vexabantur, ipsa quoque ex agris in urbem commigra-lio, et praecipue quidem eos, qui accesserant.
Quum enim aedes non suppeterent, sed in tuguriolis aestuosis ob anni tempus habitarent, strages edebatur nullo ordine, sed etiam mortui alii super alios qot peribant jacebant; et in viis volutabantur et circa fontes omnes semimortui aquae desiderio.
Et templa, in quibus tabernacula habitandi causa fecerant, cadaveribus erant referta eorum, qui ibi moriebantur; malj enim violentia supra modum urgente, homines non habentes, quid se fieret, publica privataque sacra pariter negligere coeperunt.