History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Atque hi quidem haec in animo habebant. Plataeenses vero, cum illi adhuc consultarent, suspicati aliquid hujusmodi eventurum, sollicitiquc de civibus, qui foris erant, caduceatorem ad Thebanos emiserunt, dicentes, neque fas iis fuisse facere ea, quae facta erant, qui stante foedere suam urbem occupare conati essent; et quae foris erant, dicebant ne affligerent. Alioqui dicebant, fore, ut et ipsi illorum milites interficerent, quos vivos haberent ; si vero ex suo agro recederent, hos illis redderent.

Thebani quidem liaec dicunt, et illos etiam Jusjurandum addidisse perhibent. Plataeenses vero negant, se slatim pollicitos esse, ut captivos redderent, sed colloquio prius habito si quam compositionem inter se facere potuissent, et jusjurandum addidisse negant.

Recesserunt igitur Thebani ex illorum finibus, nulla injuria facta, Plataeenses vero, simul atque ex agris omnia in urbem comportarunt, confe-stim captivos interfecerunt. Erant autem numero centum et octoginta, qui capti erant, et ex illis unus erat Eurymachus, cum quo proditores egerant.

His autem peractis, Athenas nuntium mittebant, et militum a se caesorum cadavera Thebanis per inducias reddiderunt; et res urbanas, pro praesenti rerum statu, arbitratu suo constituerunt.