History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
nam in ipsa quoque pudenda, et in summas manus summosque pedes prorumpebat, multique his membris capti mortem effugiebant, nonnullv etiam oculis privati. Alios etiam, simul atque ex morbo; convaluerant, statim omnium rerum oblivio pariter cepit, ita ut neque se ipsos, neque necessarios agnoscerent.
Cum enim hoc morbi genus multo fuerit atrocius, quam quod oratione possit exprimi, et aliis in rebus gravius , quam ut humana natura ferre possit, singulos invasit, et hoc maxime declaravit, se aliud esse, quam aliquod familiarium; alites enim et quadrupedes, quotquot humanis cadaveribus vescuntur, quum multa jacerent insepulta, aut non accedebant, aut, si gustassent, interibant.
Argumento autem hoc est, quod hujusmodi avium manifestus fuit defectus; nec uspiam alibi, nec circum ulla hujusmodi cadavera visebantur; canes vero, propter consuetudinem, quam cum hominibus habent, majorem eventus significationem dabant.
Hic igitur morbus, ut omittam multa alia inusitata: atrocitatis, prout unicuique aliquid accidebat diversum ab eo, quod alteri contingebat, omnino specie talis fuit. Et aliud id temporis nullum ex consuetis malis homines infestabat; si quod autem exoreretur, in hoc desinebat.