History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Et corporis vexatio, quae quiescendi facultatem adimt bat, et insomnia eos urgebant. Corpus etiam, quamdiu mos bus vigebat, non languebat, sed praeter opinionem cruciata resistebat, ut plerique intra nonum aut etiam septimun diem propter internum ardorem interirent, aliquid virius adhuc retinentes, aut, si mortem effugissent, tamen, quii morbus in ventrem inferiorem descendebat, et exulcerati! vehemens in ipso nascebatur, simul etiam, quia immodera» tum alvi profluvium invadebat, plerique postea propter hoe debilitate perirent.
Pervadebat enim malum quum primas in capite sedes collocasset, per totum corpus , initio a summis partibus ducto, et si quis ex maximis illis periculis evasisset, extremas tamen corporis partes mali vis apprehendens se prodebat;
nam in ipsa quoque pudenda, et in summas manus summosque pedes prorumpebat, multique his membris capti mortem effugiebant, nonnullv etiam oculis privati. Alios etiam, simul atque ex morbo; convaluerant, statim omnium rerum oblivio pariter cepit, ita ut neque se ipsos, neque necessarios agnoscerent.
Cum enim hoc morbi genus multo fuerit atrocius, quam quod oratione possit exprimi, et aliis in rebus gravius , quam ut humana natura ferre possit, singulos invasit, et hoc maxime declaravit, se aliud esse, quam aliquod familiarium; alites enim et quadrupedes, quotquot humanis cadaveribus vescuntur, quum multa jacerent insepulta, aut non accedebant, aut, si gustassent, interibant.