History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Pronunciet autem de eo, ut quisque sentit, tam artis medicae peritus, quam imperitus, unde verisimile videatur eum exstitisse, et causas quas putet tantae mutationis esse idoneas, ut vim ad rerum conversionem habuerint. Ego vero et cujusmodi fuerit, dicam, et ea, quae sibi quisque proponens, si quando rursus etiam hic morbus ingruat, jam praedoctus aliquid habeat, ex quo praecipue eum cognoscat, haec declarabo, qui et ipse hoc morbo laboravi, et alios eo laborantes ipse vidi.

Nam annus quidem ille, ut vel omnium confessione constabat, ex omnibus maxime fuit immunis ab aliis morbis; quod si quis et ante aliquo morbo laborabat, omnes hi morbi in istum convertebantur.