History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Jam vero, postquam suos quique necessarios deploraveritis, abite.»
Tali modo hoc funus factum est hac hieme; atque ea exacta primus hujus belli annus finiebatur.
iEstate autem statim ineunte Peloponnesiorum eorumque sociorum duse partes ut et ante, in Atticam irruperunt; dux vero erat Archidamus Zeuxidami filius, Lacedaemoniorum rex. Castrisque positis agrum vastabant.
Cumque nondum multos dies in agro Attico mansissent, morbus primum coepit aggredi Athenienses; quem quanquam et ante multis locis ingruisse ferebatur, et circa Lemnum, et in aliis regionibus, verunta-men neque tanta pestilentia, neque tot hominum interitus usquam accidisse memorabatur.