History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Si quam autem et de virtute mulierum, quae in viduitate nunc erunt, mentionem, me facere oportet, brevi adhortatione rem totam complectar. Nam et propria vestra natura non inferiores videri magna vobis gloria est, et si cujus de virtute aut vitio quam minimum rumoris inter mares disseminetur.
« Exposui ego quoque oratione ex legis praescripto , quaecunque ad rem praesentem facere judicabam, et re ipsa qui sepeliuntur, partim jam sunt ornati, parti m vero illorum liberos ab hoc tempore civitas publice alet ad puber· tatem usque, utilem profecto et istis et posteris coronam hujusmodi certaminum proponens; uam apud quos maxima virtutis praemia proponuntur, in horum etiam civitate vin praestantissimi versantur.
Jam vero, postquam suos quique necessarios deploraveritis, abite.»
Tali modo hoc funus factum est hac hieme; atque ea exacta primus hujus belli annus finiebatur.
iEstate autem statim ineunte Peloponnesiorum eorumque sociorum duse partes ut et ante, in Atticam irruperunt; dux vero erat Archidamus Zeuxidami filius, Lacedaemoniorum rex. Castrisque positis agrum vastabant.