History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Quos ipsi nunc imitandos vobis proponentes, et felicitatem existimantes esse libertatem, et libertatem esse animi generositatem, bellica pericula subire ne recusetis.

Nec enim homines calamitosi, quibus nulla boni spes adest, vitam potius profundere debent, quam illi, quibus, si diutius vivant, contraria fortunae commutatio per pericula agitur, et in quibus potissimum magna sunt discrimina, si quid offenderint.

Acerbior enim viro, qui quidem magno sit animo, vexatio est, si cui cum mollitie juncta accidit, quam mors sensu carens, quae cum fortitudine, et cum publica simul spe ipsi contingit.