History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
« Quamobrem etiam orationem de republica longius produxi, ut docerem non de re pari certamen esse nobis atque aliis, quibus nihil horum mque contigi t; simul etiam, ut signis manifestis demonstrarem laudem eorum, super quibus nunc dico.
Atque explicata sunt ejus laudationis majora capita; propter quae enim urbem celebravi, his istorum istisque similium virtutes illam ornarunt, neque apud multos Graecorum facile, ut in istis, dicta factis exaequata appareant. Videtur autem mihi declarare viri virtutem istorum exitus, partim primum eam ostendens, partim postremo confirmans.
Nam etiam in iis, qui cetera deteriores sunt, justum est bellicam pro patria fortitudinem praecipuo loco poni; benefacto enim malefacti memoriam delentes, publice plus utilitatis universae civitati attulerunt, quam privatim suis vitiis eam laeserunt.
Istorum vero neque longiorem quisquam divitiarum fructum anteponendo in ignaviam resolutus est, neque spe paupertatis vitandae, quasi bac vitata dives vel posthac esset futurus, pericula detrectavit; sed quum hostium ultionem longe magis quam illa expetendam statuissent, et periculorum simul hoc omnium pulcherrimum existimarent, voluerunt hoc subeundo illos uldeci, haec vero appetere, spei quidem incertum rei feliciter gerendas eventum committentes, in re ipsa vero de eo, quod jam cernebatur, in eua ipsorum virtute fiduciam reponendam censentes; atque in eo hostem propulsare et mortem obire potius esse rati quam cedendo salutem sibi parere, verborum quidem dedecus vitarunt, rem vero ipsam corpore sustinuerunt, et per brevissimam fortunae opportunitatem, dum in ipso rei discrimine judicio potius quam metu reguntur, de vita decesserunt.
« Atque hi quidem, ut patria dignum erat, tales in patriam exstiterunt; reliquos vero oportet tutiorem quidem optare, sed nequaquam minus audacem in hostes animum praebendum censere, dum spectatis non verbo modo utilitatem, quam apud vos rerum non minus gnaros aliquis dicendo amplificare possit, recensens quot bona insint in hostium propulsatione, sed potius dum hujus reipublicae potentiam quotidie factis contemplamini ejusquc amatores evaditis, et quum haec urbs vobis magna esse videbitur, illud cogitatis, fortes viros et intelligentes, quae facienda essent, in rebusque gerendis dedecoris timentes istam poten-