History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Sed quoniam magnis cum documentis potentiam nostram nec testimoniis destitutam protulimus, et nostrae aetatis hominibus et posteris admirationi erimus, ita ut nec Homerum laudatorem desideremus, nec siquis alius carminibus quidem suis animos in praesentia demulcebit, cujus vero de rebus ipsis opinioni veritas nocebit, posteaquam omnia maria omnem-que terram nostra audacia nobis pervia esse coegimus, et ubique tam malorum quam bonorum, quibus alios affecimus , sempiterna monumenta ereximus.
Pro tali igitur civitate et isti, quod se hac privari indignum ducerent, generose pugnantes occubuerunt, et quemlibet eorum, qui sunt reliqui, par est paratum esse labores pro ipsa subire.
« Quamobrem etiam orationem de republica longius produxi, ut docerem non de re pari certamen esse nobis atque aliis, quibus nihil horum mque contigi t; simul etiam, ut signis manifestis demonstrarem laudem eorum, super quibus nunc dico.