History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Nos etiam soli non potius eommodi nostri ratione, quam libertatis fiducia impavide aliquem juvamus.
« Atque ut rem totam complectar, dico et totam civitatem nostram esse Graeciae magistram, et singulatim videri mihi per disciplinam nostram unumquemque civem eundem et ad plurima rerum genera et cum gratia simul maxime dextere et versute corpus suum ad omnia idoneum praebere.
Non autem haec, quae in praesentia dicuntur, verborum magis inani jactatione, quam rerum veritate niti, ipsa haec reipublicae potentia, quam his artibus paravimus, declarat.
Sola enim earum, quae nunc sunt, famam superans in pericula vadit specimen sui datura; solaque nec hostibus sibi bellum inferentibus indignationem affert, quod a tali hominum genere malo afficiantur, neque populis subjectis ignominiam, quasi viris imperio indignis pareant.