History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Nam hoc quoque praeter ceteros eximium habemus, iidem ut et maxime audeamus, et quae suscepturi simus, exputemus; quod contra aliis imperitia audaciam, consideratio tergiversationem affert. Praes tantissimi autem animo illi sunt jure habendi, qui et aspera et jucunda planissime intelligunt, nec tamen ob ha‘C a periculis adeundis deterrentur.

Atque etiam ad virtutem nostra contraria atque plurimis ratio est; non enim accipientes beneficium sed ipsi facientes amicos nobis paramus. Is autem, qui fecerit, amicus est consiantior, ut debitam sibi gratiam per benivolenliam in eo tueatur, cui beneficium dedit; sed qui pro beneficio gratiam debet, hebetior est, quia scit non in gratiam se, sed in debitum virtutem suam praebiturum.

Nos etiam soli non potius eommodi nostri ratione, quam libertatis fiducia impavide aliquem juvamus.