History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Qui igitur Plataeae erant, hunc rerum exitum habuerant.

Ceteri vero Thebani, quos in ipsa adhuc nocte cum omnibus copiis adesse oportuerat, siquid forte minus succederet illis, qui urbem intrarant, cum iis in ipso itinere nuntius de rebus gestis allatus esset, auxilio veniebant.

Abest autem Platea a Thebis septuaginta stadia, et aqua, quae illa nocte deciderat, eiTecit, ut iter tardius conficerent. Asopus enim fluvius multus fluxerat, nec facile transiri poterat.

Quare per pluviam iter facientes, fluvioque vix trajecto, sero venerunt, quum illorum milites partim jam es-

59
sent interfecti, partim vivi detinerentur.

Postquam vero Thebani intellexerunt id, quod acciderat, Plataeensibus, qui erant extra urbem, insidias struebant. Nam et homines in agris erant, ut supellex, quippe quod hoc malum inopinatum pacis tempore contigisset. Volebant enim, si quem cepissent, eum sibi eorum loco esse, qui in urbe erant, si qui forte vivi capti essent.

Atque hi quidem haec in animo habebant. Plataeenses vero, cum illi adhuc consultarent, suspicati aliquid hujusmodi eventurum, sollicitiquc de civibus, qui foris erant, caduceatorem ad Thebanos emiserunt, dicentes, neque fas iis fuisse facere ea, quae facta erant, qui stante foedere suam urbem occupare conati essent; et quae foris erant, dicebant ne affligerent. Alioqui dicebant, fore, ut et ipsi illorum milites interficerent, quos vivos haberent ; si vero ex suo agro recederent, hos illis redderent.