History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Quum autem illos hostis persequeretur per urbem, quidam ex iis muros conscenderunt, et se foras dejecerunt, ac plerique interierunt; alii vero per portas desertas, quum mulier quaedam securim ipsis dedisset, clam effraclo vecte exiverunt non multi (cito enim rescitum est), alii vero alibi per urbem passim trucidabantur.
Maxima tamen pars, et qui praecipue conglobati erant, irruperunt in magnum aedificium, quod erat muro contiguum, cujus in propinquo fores erant apertae, existimantes has hujus aedificii fores esse portas, et ex adverso exitum, qui extra ferret.
Plataeenses vero, postquam eos conclusos viderunt, deliberare coeperunt , utrum eos, ita ut erant, incenso illo aedificio, concremarent , an aliud aliquod poenae genus in illos statuerent.
Tandem vero et hi et ceteri Thebani, qui supererant, per urbem vagantes, sese et arma Plataeensibus dediderunt , ut quicquid illis visum fuerit, de se statuerent.
Qui igitur Plataeae erant, hunc rerum exitum habuerant.
Ceteri vero Thebani, quos in ipsa adhuc nocte cum omnibus copiis adesse oportuerat, siquid forte minus succederet illis, qui urbem intrarant, cum iis in ipso itinere nuntius de rebus gestis allatus esset, auxilio veniebant.