History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Ex his ego praeclara facinora bellica, quibus quaeque parta sunt, aut si quid nos ipsi aut patres nostri, bellum a barbaris aut a Qraecis illatum alacriter propulsantes fecimus, ne apud rerum gnaros prolixior sim, omittam; sed quibus studiis ad hoc imperium pervenerimus, et quo reipublicae administrandae genere, quibusve artibus sit auctum, haec ubi prius declaravero, accedam etiam ad istorum laudationem, existimans et non indecora dictu fore ea in praesenti re et universum tam civium quam peregrinorum coetum utile esse haec audire.

« Utimur enim ea reipublicae forma quae aliarum civitatium leges non aemuletur, imo vero ipsi alicui potius exemplo sumus, quam alios imitamur. Et nomine quidem populare imperium vocatur propterea quod non ad paucos, sed ad plures rerum administratio pertinet; fruun^ur vero ex legum praescripto in privatis controversiis omnes aequo jure, sed quod ad aestimationem attinet, ut quisque aliqua in re bene audit, ita etiam non potius quod sit ex aliqua civium parte, quam virtutis gratia, in republica aliis anteponitur, neque etiam propter paupertatem quisquam, dummodo aliqua in re civitati prodesse possit, dignitatis obscuritate impeditur.

Liberaliler porro rempublicam administramus, et quod attinet ad mutuam quotidianarum actionum suspicionem, nonsuccensentes alteri, si quid animi causa agit; neque adhibentes ei molestias noxa quidem vacuas, visu tamen acerbas.

Sed privata negotia inter nos non importune agentes, ea, quae ad rempublicam perii nent, per metum maxime non violamus; illis, qui quoque tempore sunt in magistratu, obtemperantes et legibus, iis potissimum, quae latae sunt, ut auxilio sint hominibus injuria affectis et quae licet non sint scriptae, confessam tamen ignominiam afferunt.

« Quinetiam laborum creberrimas remissiones prudentia invenimus, certaminibus et sacrificiis anniversariis, quae moribus ac institutis patriis sunt recepta, nos recreantes , et decoro privatorum apparatu, cujus quotidiana delectatio animi aegritudinem excutit.