History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Quoniam autem majores nostri haec praedare se
71
habere censuerunt, oportet me quoque legi huic obsequentem operam dare, ut quam maxime potero uniuscujusque vestrum et voluntati et opinioni satisfaciam. « Initium autem a majoribus ducam; aequum enim est et simul etiam decorum, in hac tali re hunc honorem commemorationis ipsis tribui; regionem enim istam iidem semper incolentes, succedentibus posteris ad hoc usque tempus liberam sua virtute tradiderunt.