History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Haec autem in publico monumento condunt, quod est in pulcherrimo urbis suburbio, atque hic semper sepeliunt eos, qui in bello ceciderunt; illis exceptis, qui in campis Marathoniis obierunt: nam quum illorum virtutem insignem esse judicassent, in ipso loco sepulcrum fecerunt.

Postquam autem eos humarunt, vir aliquis ab ipsa civitate delectus, qui et prudentia haud vulgari esse et dignitate praestare videatur, orationem illorum laudibus convenientem super ipsis habet; postea vero discedunt.