History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Quum autem praeternavigantes ad Cephalleniam appulissent atque exscensum ex navibus in Craniorum agrum fecissent, ab illis per quan-dam deditionis faciendae speciem decepti, nonnullos de suis militibus amiserunt, quum Cranii eos ex inopinato invasissent ; et tumultuaria festinatione regressi domum reverterunt.
Eadem hieme Athenienses patrio instituto publice humarunt eos, qui in hoc bello primi mortem obierant, in hunc fere modum.
Triduo antequam funus efferatur, tabernaculum faciunt et sub eo defunctorum ossa proponuqt; et suis quisque inferias affert, si quas velit.
Quum autem funeris efferendi dies venit, plaustra adducuntur, quae arcas ex cupresso factas singularum tribuum singulas portant; in his autem insunt ossa singularum tribuum, ex qua quisque erat. Unus autem inanis lectus fertur stratus ignotorum, quorum corpora reperiri suscipique non potuerunt.