History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Atque hic Atheniensium exercitus in unum collectus omnium maximus fuit, quum respublica adhuc fioreret, nec dum morbo laborasset; nam ipsi Athenienses non pauciores erant, quam decem millia gravis armaturae militum; (praeterea vero iis etiam apud Potidaeam erant tria militum milia), inquilini autem non pauciores tribus millibus gravis armaturae militum cum ipsis ad illam expeditionem iverant; praetereaque alia non parva militum levis armaturae turba. Vastata autem maxima illius agri parte se receperunt.
Fecerunt vero alias quoque multes irruptiones Athenienses procedente bello quotannis iu agrum Megarensem modo cum equitatu, modo etiam curu. universi populi copiis, donec Nisaeam ceperunt.