History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Sub hujus aestatis autumnum Athenienses publice quum ipsi, tum etiam inquilini, duce Pericle Xanthippi filio in agrum Megarensem irruptionem fecerunt. Et Athenienses, qui circa Peloponnesum cum centum navibus erant (forte enim jam in ^Egina erant domum repetentes) quum andissent, suos cives cum universi populi copiis ex urbe profectos ad Megara esse, ad eos navigarunt, seque cum iis junxerunt
Atque hic Atheniensium exercitus in unum collectus omnium maximus fuit, quum respublica adhuc fioreret, nec dum morbo laborasset; nam ipsi Athenienses non pauciores erant, quam decem millia gravis armaturae militum; (praeterea vero iis etiam apud Potidaeam erant tria militum milia), inquilini autem non pauciores tribus millibus gravis armaturae militum cum ipsis ad illam expeditionem iverant; praetereaque alia non parva militum levis armaturae turba. Vastata autem maxima illius agri parte se receperunt.
Fecerunt vero alias quoque multes irruptiones Athenienses procedente bello quotannis iu agrum Megarensem modo cum equitatu, modo etiam curu. universi populi copiis, donec Nisaeam ceperunt.
Muris etiam cincta est Atalante ab Atheniensibus castellum sub finem hujus aestatis quo est insula apud Locros Opuntios, prius deserta, ne praedones, ex urbe Opunte et reliqua Locride navigantes Euboeam maleficiis allicerent.
Atque haec quidem hac aestate post Peloponnesiorum ex Attica discessum gesta sunt.