History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

At dum haec utique agunt, animadverterunt, non multos esse Thebanos, et si illos invaderent, a se facile superari posse existimarunt; nam Plataeensis populus ab Atheniensibus deficiebat invitus.

Placebat igitur rem tentandam esse, et inter se coibant, perfossis communibus aedium parietibus, ne, si per vias

58
commearent, conspicerentur; plaustraque sine jumentis tn viis statuebant, ut muri loco essent, et cetera parabant, prout quidque rebus praesentibus utile fore videbatur.

Postquam autem res pro facultate paratae erant, tempore, quo nox adhuc erat, et ipso diluculi adventu observato, ex aedibus in ipsos invaserunt, ne in luce cum illis confiden-tioribus congrederentur, atque ita pari conditione secum essent, sed per tenebras magis perterrefacti, sua peritia, quam urbis locorum habebant, inferiores essent. Atque statim eos invaserunt, et ad manus celeriter venerunt

nii vero ubi cognoverunt se opinione deceptos, inter se ipsos conglobabantur, et hostium impressionem, qua irruebant, propulsabant.

Ac bis terve eos repulerunt; postea, quum magno strepitu et ipsi irruerent, et mulieres atque servi simul ex aedibus clamores et ululatus ederent, eosque lapidibus et tegulis peterent, simul etiam quum illi nocte magna pluvia ingruisset, territi sunt, et dantes terga per urbem fugere coeperunt, quum quidem plurimi ignari essent viarum per tenebras et lutum, qua servari possent (nam sub ipsum mensis finem haec accidebant), et bene gnaros hostes haberent insequentes, ne effugerent. Quamobrem peribant multi.

Quidam autem Plataeensium portas, qua intraranl, et quae solae apertae erant, jaculi spiculo pessuli loco usus, et in vectis seram injecto clausit; ita ut ne hac quidem exitus pateret.

Quum autem illos hostis persequeretur per urbem, quidam ex iis muros conscenderunt, et se foras dejecerunt, ac plerique interierunt; alii vero per portas desertas, quum mulier quaedam securim ipsis dedisset, clam effraclo vecte exiverunt non multi (cito enim rescitum est), alii vero alibi per urbem passim trucidabantur.

Maxima tamen pars, et qui praecipue conglobati erant, irruperunt in magnum aedificium, quod erat muro contiguum, cujus in propinquo fores erant apertae, existimantes has hujus aedificii fores esse portas, et ex adverso exitum, qui extra ferret.

Plataeenses vero, postquam eos conclusos viderunt, deliberare coeperunt , utrum eos, ita ut erant, incenso illo aedificio, concremarent , an aliud aliquod poenae genus in illos statuerent.