History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Atque profectus Athenas Nymphodorus Sitalcis societatem us conciliavit et Sadocum ipsius Sitalcis lilium Atheniensem civem fecit et recepit bellum, quod in Thracia gerebatur, componendum; se enim Sitalci persuasurum, ut exercitum Thracum, Athenieusibus mitteret equitibus cetratisque constantem.
Perdiccam etiam Atheniensibus conciliavit, et ipsis persuasit, ut ei Thermen redderent. Et confestim Perdiccas cum Atheniensibus et Phormione arma Chalcidensibus intulit.
Sic igitur et Sitalces Teris filius, Thracum rex, et Perdiccas Alexandri filius, Macedonum rex, societatis foedus cum Atheniensibus fecerunt.